monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 6
ARELLI FUSCI patris. Ecquid aperis mihi penates tuos? non sum hospes gravis: unum senem adduco. Hoc tibi vitio, pater, placui. Venit ignotus senex; volo transire iacentem: per patrem rogat. Ergo aliquis peribit fame, qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam, quod me tam periculose abdicant, quod totiens isti fortunam mutant, quotiens ego patrem? Redite in gratiam! inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia. aut si tam pertinacia placent odia, parcite: iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus. Positus inter duo pericula quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt. illud tamen, pater, deos testor: divitem te relinquo.